- SPONDYLUS
- SPONDYLUSGraece ςπόνδυλος, item σφόνδυλος, pars purpurae summa, cervix videl. quae τράχηλος alias, inter quam et μήκωνα papaverem, mediam partem, tinctorius fucus seu flos purpurae continetur; quod interpretatur Plinius, in mediis faucibus. Occurrit vox apud Martialem l. 7. Epigr. 19. v. 14.Rosos tepenti spondylus sinu condit.Edules enim erant, sicut et mecones. Unde cum per se coquerentur, inter ostrearum genera, veluti proprium genus, recensentur Posidippo apud Athenaeum. Sed et Metello apud Macrobium l. 2. Saturnal. c. 9. in Indice Pontificiae cenae sphondyli memorantur, velut speciale genus conchae: Columellae quoque l. 16. Imo et antiqui Graeci vocem posuisse videntur pro genere conchulae marinae. Cum enim calculorum locô parvis conchis marinis uterentur ad ferendam sententiam, quae χοιρίναι dicebantur: postea ad eam formam calculi ex aere facti sunt, quos et ςπονδύλους dixerunt, antiquô nomine retentô: quô pactô σφόνδυλοι fuerint iidem cum χοιρίναις, quae sunt conchae marinae, vide Pollucem, Scholiastem Aristophanis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1127.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.